Viditque retulitque. Ego actutum impete Vestigo, odoro. haec signa non dubie noto, Ast illa miror, cuia sint non assequor. Sed affuisti tempori, siquidem tua Me nunc, et olim rexit, et reget manus. Minerua. Persensi, Vlysse, iamque dum venaturis, Viam tibi istam sponte custos institi. Vlysses. Bene hic, secusne coeptum est mihi labos? Minerua. Liquido putasti: fecit ille, me vide. Vlysses. Nam cur et ausus ille tam caecum nefas? Minerua. Achillis arma, addicta non sibi dolet. Vlysses. Cur sic furente fertur in greges gradu? Minerua. Vestro manus foedare sperans sanguine. Vlysses. Incogitabat, inquis, Argiuis malum? Minerua. Quin absque me fuisset, et patrauerat. Vlysses. Quibusne coeptis , quove mentis impetu? Minerua. Irrupit ad vos nocte solus, et dolo. Vlysses. Peruenit igitur, atque metas attigit? Minerua. Institerat adeo vtrique iam praetorio. Vlysses. Quis rapida ouantem caede repressit manum? Minerua. Aliena captis sensa ocellis oggerens Hominis retundo gaudium immedicabile. Et ad gregem miscella lanigerum agmina, Promiscuique volgus armenti auoco. Ibi buceras sternebat animantes, nihil Parcens furori: modo cruenta credulus Manu necare gemina Atridas corpora: Modo hunc, modo illum scilicet mactans ducem. Ast ego virum furore torrentem vago Vrgebam, in altos induens casses mali.