Tunc nescio quod exiens spectrum appetens Orationem duriter dictis dedit In Vlyssem, Atridas perperam et ioculariter, Indigna eorum facta sese ultum probe. Ad nota rursum tecta regreditur gradum, Tandemque mentis in potestatem redit. Vt nouit omnem errore completam domum, Frontem ferit, quiritat, in commiscuam Iacentium se proicit stragem gregum, Manu prehensam identidem scindens comam: Diuque muto constitit silentio. Exinde grauia comminatus est mihi, Ne edisseratur omne, quicquid est mali. Ac esset in quo, sciscitabatur, statu: His territata, quoque gesta sit modo, Et quo sciebam rite rem pando ordine. Tunc ipse questus rumpere eiulabiles, Huic prius inausos, atque inauditos mihi: Expetere tales nanque censebat sonos, Ignauitati mentis, atque imbelliae. Et voce parcens, atque lamentis prius, Gemitus premebat, taurus vt mugit ferox. Nunc hoc iniquo constitutus in statu, In strage pecorum, Cereris et Bacchi carens, Ferroque caesis gregibus incubat sedens: Ac nescio quod facinus occoeptat graue. Tales querelis miscet eiulitans sonos. At vos, amici, nanque ea me gratia Huc contuli, ite, ferte opem, tutamini. Faciles amicis sunt amici eimodi ,