Vir ille morbo cum teneretur graui, Gestibat ipse, qua premebatur, lue. Angebat et nos mentis impos compotes . Postquam resedit, ac recepit se a malo: Et maior illum mentis exercet dolor. Et non minus nos nunc dolemus quam prius. Non ergo simpla haec, dupla bis tanto mala? Chorus. Verum est, fatemur : ac veremur, ne Deum Incessat ira hunc: nam leuatur non magis, Defunctus illa peste, quam aegrotans prius. Tecmessa. Ergo disertim commonendus es mihi. Chorus. Enim vnde coepit gliscere haec moles mali, Nos condolentes, et metus socios doce. Tecmessa. Ergo vt doloris socius, omnem rem tene. Nam nocte prima nondum adhuc micantibus Astrorum ocellis, ille vanos ancipe Instructus hasta tentat exitus ruens. Ego increpo hominem. nam quid, inquam, cogitas Aiax? quod isthuc itiner incertum paras Nullo euocatus nuntio, aut tuba excitus, Cum placidus omnes mulcet in castris sopor? Breui ille dicto insequitur, at vulgario: Mulier, mulierum ornamen est silentium. Perculsit animum: comprimo me: ille exiit. Verum quid interuenit interibi haud scio. Post, curuifrontes intrat armentas agens, Mutasque pecudes, atque custodes canes. Hinc capite truncat; inde resupinat, necat, Iugulatque quaedam. his compeditis verbera, Tanquam viri sint, non greges, usque oggerit.