Et fera quassans vulnera, lori Saeuus habena mulctat equini. Atque oggannit non bona dicta, Non humanitus ea doctus. Chorus. Antistrophe XII . Iam tempus obnubere est ca- -put, timide et propero Fugam parare furto. Curriculumque citi Leue remigii in- -scendere, nec parcere naui. Tantas minas, totque volutant Proceres Atridae Duces, Saxipetas nam Populi vereor Manus, neu cum eo in malis Hic iacente condoleam. Tecmessa. Minime vero. nanque silescit Vt, non vehemens qui venit, Auster. Quin noua compos vulnera sentit. Nam sua sibi cum quis mala spectat, Et socius in eis nemo accedit, Ea magni est caussa doloris. Chorus. Hominem beatum si malo defungitur. Absente morbo nam remittitur metus. Tecmessa. Harum placeret vtra conditio magis: Cum per te amicis est male, esse tibi bene, Aut cum iis doloris paria munia exequi? Chorus. Quod duplicatur, maius est, mulier, malum. Tecmessa. Morbo caremus, et laboramus tamen. Chorus. Quid dicis? haec me dictio incertat magis.