Diraeque memores, atque perfica ultio, Lacerandum uti istam proiici immerito virum Studuere, ita omnes perduint malos male. Sed, o propages clara Laertae senis, Non siverim te funus hoc contingere, Ut nequid axim mortuo huic ingratiis. Quod potes, in aliis nos iuva. et si quem exerciti Abducere animo est, me lubente feceris. Ego apparatum caetera ibo. te interim In nos fuisse memineris munem virum. Vlysses. Velim quidem. at si munia ista me exequi Tibi non amicum est, laudo consilium. vale. Teucer. Sat. tempus enim iam multum agitur. Sed fossam pars, ite, capacem Properate manu: pars tripes autem Et lustralibus undis tepidum Ponite labrum: pars una domo Efferat intus duri insignia Arma duelli. Sed tu, quantum potes, alme puer, Patrios artus mecum amplexus, Attolle, leva. namque cruoris Salientis adhuc tepidi tullii Efflant. Agesis , quisquis amicus Ades hic praesens, propera, curre: Impende viro forti officium. Ac nemo quidem, queis loquor, horum Aiace fuit melior vir. Chorus. Quam multa viris licet expertis Temere discere. sed inexpertus