Tales amicos esse postules tibi? Vlysses. Non laudo duram mentem, et intractabilem. Agamemnon. Tu nos probabis hoc die ignavissumos. Vlysses. At nos tu Achivis omnibus iustissumos. Agamemnon. Iubetis, istud funus exequi sinam? Vlysses. Iubemus. idem nam manet nos exitus. Agamemnon. Ut rebus homines omnibus satagunt sui. Vlysses. Cuiusne potius, quam mei, sategerim ? Agamemnon. Ita ut tuum hoc sit, non meum quicquid est rei. Vlysses. Omnino. utrumvis feceris, bene feceris. Agamemnon. Verum mihi istud autumanti, creduas: Vel maius isto munus attribuam tibi. At vel sepulchro affectus, inimicus mihi Erit iste, tu fac omne quod facto est opus. Chorus. Quicunque, Ulysse, sapere te non dixerit Talem virum, et tantum, ille vero desipit. Vlysses. At ego interim praedico Teucrum in posterum Tantum paratum amare me, quantum oderam. Meamque opem isti funerando conferam, Meum laborem: nilque omittam, quod viris Praestare cunctos addecet fortissumis. Teucer. Generose Ulysse, et omnia haec dixti bene, Et laude, quanquam me fefellisti spei. Nam qui huic Achivum olim omnium inimicissumus, Iuvisti amice solus hunc, et mortuo Vivus iacenti noluisti illudere, Ut ille vecors imperator, ac levis: Ipse, inquam, et alter frater, illum proiici Studuere lacerandum insepultum, inconditum. Qui illos Olympi rector huius Iuppiter