Licet. nam et esset caeteroqui iniurium: Praecipuum amicum cum te in Argivis putem. Vlysses. Audi. per ego te caelites, ne proiici Virum insepultum hunc siris inclementius: Nec eo usque te odii provehat licentia, Ut omne iusque fasque prosubigas pede. Mihi omnium ille pessume infensus fuit, Ex quo arma Achilli lite nostra evicimus. Sed tamen ego illum tam male animatum mihi Non usque nauci fecerim, quin omnium Illum virorum, post Achillem, acerrumum, Quicunque Troiam accessimus, vocaverim. Ut flocci et illum facere, caussae non siet. Nam non viro illi, sed Deorum legibus Iniurius sis. caeterum virum bonum Incessere haud ius mortuum, licet oderis. Agamemnon. Haec isto, Ulysse, pro viro iurgas mihi? Vlysses. Plane. sed odi, odisse cum licuit mihi. Agamemnon. Non et iacenti te quoque insultare fas? Vlysses. Inhonesta, Atrida, lucra ne placeant tibi. Agamemnon. Ubique regem colere pietatem haud facul. Vlysses. Scitum est, amicis gerere morem, et obsequi. Agamemnon. Parere oportet regibus virum bonum. Vlysses. Quiesce. victus ore vicisti tuo. Agamemnon. Memento, quali gratiam hanc confers viro. Vlysses. Fuit mihi hostis ille, sed fortis tamen. Agamemnon. Quid fiet, ubi sic mortuo hosti honorem habes? Vlysses. Virtus movet me, quam simultates, magis. Agamemnon. Sunt, qui solent haec facere, vecordes viri. Vlysses. At, qui boni fuere, post fiunt mali.