Qui praemium virtutis ex exercitu Habuit parentem concubinam: regio E stirpe Laomedontis: eximiamque ei Praeda olim ab omni muneravit Hercules? Ergo optumus, duobus optumatibus Satus dehonesto generis auctores mei, Quos insepultos, in laboribus sitos Istis, repellis: nec pudet iactantiae? Sed certus esto, si virum hunc repellitis, Omnino nos tres et simul repellitis. Nam pro hoc mihi periclitanti, nobilem Oppetere mortem melius est, quam pro tua Uxore: quam pro fratre germano tuo. Ad ista, cura non meam rem, sed tuam. Si noxis aliqua re mihi, ignavissumus Fortasse malis esse, quam audacissumus. Chorus. Adesse, Ulysse, te putato temperi, Nisi hos nevis dirimere, sed committere. Vlysses. Quid est, amici? vox Atridarum procul Super hoc valente mortuo mihi accidit. Agamemnon. An non, Ulysse, verba dictu infamia, Et probra ab isto nuper exaudivimus? Vlysses. Quae probra? culpam haud commeret, me iudice, Si quis male audiendo, respondet male. Agamemnon. Male audiit: namque ille me affecit male. Vlysses. Affecit adeon' , ut tibi siet male? Agamemnon. Nam qui insepultum se hoc omissurum neget Cadaver, ut non tumulet iniussu meo. Vlysses. Licetne amico proloqui verum tibi Tua haud minore, quam prius, cum gratia?