Tuo periclo tot pericla exhauseras. Sed omnis iste fluxit ingratus labos. O proloquute perpera, atque inania: Oblitus adeo es, quando nos in praelio Periculosis impeditos cassibus, Nulla salutis spe, atque vorsos in fugam Eripuit iste vos suo adventu: foris Cum fureret ardens ignis in navalibus, Flammis adultus, inque classem nauticam Irrueret Hector varicans vallum impete. Quis haec repressit? non is est, qui fecit haec, Quem contulisse nuspiam pedem autumas? Veron' is ille fecit haec, et sedulo? Cum nec vocatus, sorte sed ductus manum Conseruit, acri comparatus Hectori. Nec enim fugacem iecerat sorticulam Gleba madentis uber, ast quae primitus Educta casside impetum citasceret . Haec ille fecit, atque ego una interfui, Ego servus, atque matre barbara editus. Haec verba, stulte cum strepis, quo respicis? Nescis, tui qui prosator patris fuit, Pelops vetustus, em fuisse barbarum? Tuum satorem autem Atreum sacerrumum Fratri vorandos apposisse liberos? Te mater autem Cressa protulit, suus Quam deprehendit cum viro alieno pater, Mutisque iecit pabulum natantibus. Taline talis obiicis genus mihi? Telamone qui sum patre prognatus, meam