-iae monumenta. Chorus. 2. Antistropha XI . Ante mihi noctipetas Insidias propulerat, Atque sagittas ferus Aiax. Nunc ipse iacet luctifica Sorte. quis ergo mihi amor, Quaeve voluptas placebit? Uti essem, o utinam essem, ubi unda Rupes lavitur marina Sub aequore Sunii: Alloquerer sacras uti Tutus Athenas. Actus Quintus. Teucer. Pedem citavi, cum viderem Agamemnonem Ducem huc nec aequis incitatum passibus. Sinistra quaedam velle prae se fert loqui. Agamemnon. Tune ille, quem superba dicta et aspera Impune dixe fertur in nostrum caput? Tibi dico, captae matris ancillae genus. Ingenua quod si sustulisset te parens, Quantum tumeres, teque celsum attolleres, Cum litiges nulla in re, homo nulli rei? Venisse nec nos classirectores , neque Duces Achivum, iureiurando autumas. Sed iuris Aiax, ut probas, venit sui: An ista ius est dicta servos proloqui? Quis ille, cui tu, tanta vociferans, studes? Quo contulit pedem, ubi stetit, ubi et non ego? An praeter illum, nullum habent Graeci virum? Ergo, ut videmur, iniqua promulgavimus