Nullum quidem antehac: mihique miseritudine Commouit animum, quanquam iniquior mihi est, Quod tali inhaerens ipse conflictet malo. Nec illius rem, quam meam, specto magis. Nil certus aliud esse nos, quam somnia Imaginantum, aut corpora vmbrae inania. Minerua. Ergo cauebis haec videns, temerarium Dictum, prophanumve in Deos effutias. Nec insolescas, si vel vlli praenites Virtute belli, siue vastis copiis. Nanque vna tollit, vna deprimit dies Mortalium res, et boni semper viri Curae Deis sunt, contra at inuisi mali. Chorus. Telamoniada,qui fundamina Salaminis habes firma marinae; Bene cum tibi fit, bene laetor. Cum te inimico languere Ioue Differt Danaum fama maligna: Mens mihi refugit, totusque tremo, Trepida vt terrore columba. Vt praeterita nocte tumultus Nos famigerant rumore malo, Te pede rabido persultantem Vbera prati praedatitias Danaum pecudes, Quae super ipsis fuerant reliquae, Ferro vastasse cruento. Talia fictis probra susurris Omnium in aures spargit Vlysses. Creditur illi: nec sine multa