Acerba, quamvis aequa, verba vellicant. Menelaus. Et gloriari plurimum arcitenens solet. Teucer. Illiberalem non enim artem exerceo. Menelaus. Si scutum haberes, gloriares scilicet. Teucer. Congrediar, etiam veles, armato tibi. Menelaus. Quam pascit acres lingua spiritus tua. Teucer. Fiducia aequi tollere animos fas mihi. Menelaus. Fas nempe et illum me perempto vivere? Teucer. Hui! perempto? vivis ergo mortuus. Menelaus. Me sospitarunt numina: huic vero occidi. Teucer. Diis sospitatus ergo ne temnas Deos. Menelaus. Egon' supremas temnerem leges Deum? Teucer. Ita, si vetares mortuos tumularier. Menelaus. Meos veto hostes ipse: non enim addecet. Teucer. Unquam tibi Aiax pectore advorso obstitit? Menelaus. Fuit hostis hosti, quod tibi et gnarum fuit. Teucer. Nam quem doloso clepseris suffragio. Menelaus. Haec arbitrorum lata culpa, non mea. Teucer. Perplura fraude frausus es volens mala. Menelaus. Alicuius animum pungit haec oratio. Teucer. Non tam, ut videtur, quam te ego pungam mea. Menelaus. Unum eloquar. tumulandus hic nullo modo est. Teucer. Audi vicissim et tu istud: hunc tumulabimus. Menelaus. Vidi tolutiloquente lingua praeditum, Qui navigare suasset insano mari; Stupere eundem, quando tempestas eum Turbaret, ac sese involutum palliis Cuivis terendum calce vectori dare. Sed te, impetumque incicurem linguae tuae, E nube parva magna tempestas ruens