Ita funerare hunc opere maxumo veto, Ne et ipse, dum istum funeras, funus fuas. Chorus. Menelae, ne post dicta sapienter tua Videaris ipse iniuriosus mortuis. Teucer. Nil mirum, amici, si quid errare assolent Homines nec ullis incluti natalibus: Quandoquidem et errant talibus verbis viri Propage celebres, atque nobiles domi. Primum hoc mihi inque. dicis isthuc te virum Adduxe , Achivis socius armorum ut foret? Non ipse per se venit, imperio suo? Tune imperator eius es, qui gentibus, Quibus fuit dux ille, nullus imperas. Non noster es dux ipse, sed Spartae imperas. Nec est quod id sit attributum ius tibi, Ut imperares potius ei, quam ut is tibi Obnoxius, non imperator omnium Venisti, ut Aiacem obsequi tibi postules. Quorum ipse rex es, hos rege: imperia in eos Magnidicus inhibe gravia. ego hunc, seu tu vetas, Seu praetor alius, rite tandem et ordine Condam sepulchro nil tuas veritus minas. Non faeminae tuae ergo is huc profectus est, Ut gravibus auctorata gens periculis, Sed ob sacratum ius, Iovisque sagmina, Non ob te: ut et qui nihili inanes penderet. Stipare ad ista plurimis praeconibus, Nec non duce ipso: tu strepens nil me moves. Per me quidem tibi esse eum, qui sis, licet. Menelaus. Periculosum est talia in malis loqui.