Internecivo funere expositi illico Essemus, ast is viveret. verum Deus Hominis furorem avertit in pecua, et greges. Nemo ergo tantis viribus pollens homo Existat, illum condere ut tumulo audeat. Proiectus atenim flavae arenae littore Circummarinis pabulum alitibus fuat. Ne ad haec superbos tolle nimium spiritus. Nam si manus nil potuit in vivum mea, In mortuum ergo poterit. etiam ingratiis Vim faciam, ubi is se comparare noluit, Praecepta vivus ut capesseret mea. Quamquam illud animi est improbi, cum plebs homo Parere nil se postulat melioribus. Nam sancta iura perperam ac leges vigent In urbe, cui non constat obsequii modus. Exercitique nulla sunt moderamina, Cui nulla vis est nec pudoris, nec metus. Sed si quis usquam est mole crementa artuum, Is ruere sese speret et minimo malo. Nam qui timoris et pudoris compos est, Hunc posse spera sospitem consistere. Sed ubi licentia omnis est iniuriae: Tunc et statum urbis postmodo tandem illius Cursu e secundo pessum iturum existima. Tamen timoris et mihi constet modus. Nec est, quod ubi quid egerim, ut mihi sit bene[,] Non et rependam tantidem, ut mihi sit male. Vicissitates haec habent. iste antea Fastu tumebat: nunc ego fastus gero.