Illo, quod Aiax munerarat, balteo Traiectos Hector e curulibus rotis, Raptatus usque est donicum exspirasceret . Contra iste capiens munus illius manu, Incubuit illi, morte pessuma cadens. Mirum, ni utrumque munus, ensem hunc scilicet Furia, et id Orcus fabricarit balteum. Ego censeo ista. et talia pleraque omnia Deos supremos in homines molirier. Diversa sed qui sentit, aut alia omnia, Sententia sua stet ille, ego mea. Chorus. Orationem comprime, atque ut hunc virum Mandes sepulchro, quidve dicas, provide. Adest parum vir aequus; et forte advenit, Utpote malignus, nostra ut insultet mala. Teucer. Quis est, ab ipso quem vides exercitu? Chorus. Menelaus: is, cui classis ista militat. Teucer. Video: propinquus cum sit, agnosci potest. Menelaus. Heus te volo: istud manibus efferas cave Tuis cadaver: verum ut est, missum face. Teucer. Quoia ista verba funditasti gratia? Menelaus. Visum mihi, et cui paret ipse exercitus. Teucer. Quod nomen isti rei praetexitur? Menelaus. Quod quem putavi eduxe patria domo Amicum Achivis, auxilii fidissumi, Deprensus ille Phrygibus est inimicior. Totis stativis namque moliens necem Impressionem nocte, ut occidat, facit. Quod ni Deum aliquis impetum intercepset hunc, Omnes ad unum nos quidem illius vicem