Iam video, Vlysse, saepe te venatice Captasse, vt artes hosticas praeuorteres, Teque adeo ad ipsam commodum classem vltimam Aiacis, vbi post principia tendit, tuor Ruspantem, et olim metientem sedulo Notis adulta nuperis vestigia, Vt intus, an foras sit, oculis aucupes. Bene autem es assectatus, vt canis sagax. Nanque intus ellum est haud diu, caput Sudore manans atque carnufices manus. Quare intus inspectare, nec tibi integrum est, Omitte: tantum fare, quoius gratia Tam satagis, omne vt, quicquid huius est, loquar. Vlysses. O mihi Dearum cara maxume omnium Minerua, quam vel eminus clare tuam Vocem aure capio, et mente suspensa haurio. Qualis tubae sentitur aeneae sonor. Recteque sensti me mihi infensissumum Aiacem odora circuire indagine. Ita est, eum venamur, haud alium, Dea. Nam facinus ista nocte caecum, nescium, Ancepsque fecit ille, si fecit tamen. Nil scimus etenim mentis errore auii. Quare hoc subiui sponte perferens onus. Nam pecua, nuper parta bellica manu, Iugulata, strata, sauciata foediter , Manu, magistris cum suis offendimus. Factique eum omnis huius auctorem facit. Huc adde, quod speculator hunc solum omnium, Campos cruento dum ense persultat furens,