Cur apes citius pungunt qui stuprum dudum fecerunt? An quod animal est munditiae et elegantiae perquam studiosum; praeterea olfactus sensu valet plurimum? Quum itaque impuri congressus propter impudicitiam et immoderatam libidinem soleant esae immundiores: et citius ab apibus deprehenduntur et odium vehementius adversus illos concipiunt. Unde apud Theocritum jocose Venus ad Anchisen a pastore ablegatur, uti apum aculeis propter adulterium commissum pungatur: Te confer ad Idam, confer ad Anchisen, ubi quercus atque cypirus crascit, apum strepit atque domus mellifiua bombis. Et Pindarus: Parvula favorum fabricatrix, quae Rhoecum pupugisti aculeo, domans illius perfidiam. Cur lupae certo anni tempore omnes intra duodecim dies pariunt? An quia neque cogitatione comprehendere quicquam nec reminisci (quibus solus homo virtutibus valet) potest? itaque quum mente non discernat a quo injuria fuerit illata, id tantum. quod ob oculos minaciter versatur, inimicum esse existimat deque eo vindictam sumere parat. An lapidem, dum per terram mittitur, ferarn aliquam esse autumans, pro ingenio hanc prius capere conatur, deinde quum viderit se opinione sua frustrari, hominem rursus invadit? An quod ad id quod missum fuerit, et hominem ipsum aequaliter odit, et id quod proximius est, insectatur? Quare canes relicto homine qui jecit, lapidum morsu insectantur? Antipater in libro de Animalibus partum lupas projicere adaerit, quum glandiferae arbores fiorem abjiciunt, quo gustato, uteri illarum reserantur: quum ejus copia non est, partum in ipso corpore emori, nec in lucem venire posse: praeterea regiones illas a Iupis non vastari, quae glandium quercuumque feraces non sunt. Quidam ad fabulam Latonae referunt; quae quum uterum ferret nec uspiam tuta prae Junone esae posset, duodecim diebus, quibus in Delum proficiscebatur, in lupum a Iove mutata, ut deinceps omnes lupae eo ipso tempore parere possint, impetravit. Cur aqua in summa parte alba, in fundo vero nigra spectatur? An quod profunditae nigredinis mater est, ut quae solis radios prius quam ad eam descendant, obtundat et Iabefactet? Superficies autem, quoniam continuo a sole afficitur, candorem luminis recipiat oportet. Quod ipsum et Empedocles approbat: et niger in fundo fiuvii color exstat ab umbra, atque cavernosis itidem spectatur in antris. An limo plerumque oppletus fluminum marisque fundus, talem de se colorem per solis refiexum parit, quali utique is praeditus est? An probabilius est, aquam minime, quae illis est, puram et sinceram esse, sed terrea qualitate (utpote quae continuo, qua currit vel agitatur, aliquid ex ea advehat) imbutam, quum ad fundum residet, turbidiorem et minus perspicuam efficit?