<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="grc"><body><div n="urn:cts:greekLit:tlg0007.tlg125.perseus-grc2" type="edition" xml:lang="grc"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p rend="indent" xml:lang="lat">Cur Zephyrus ventorum omnium celerrimus vulgo fertur, et Homerus: <quote rend="blockquote" xml:lang="lat">Nos quoque cum Zephyri curramus flatibus una?</quote> </p><p xml:lang="lat">An quod aere perpurgato et minime nebuloso, <pb xml:id="v.5.p.399"/> fiare soleat? aeris enim densitae et impuritas ventorum cursum non mediocriter impedit. An quod sol radiis suis fiatum frigidum perstringens, quo velocius feratur, auctor est? Quicquid enim frigidi <milestone n="5" unit="tlnum"/> ventorum vi contrahitur, id a calore veluti hoste supcratum, longius et citius propelli credendum est.</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p rend="indent" xml:lang="lat">Cur apes fumum ferre nequeant?</p><p xml:lang="lat">Quod meatus spiritus vitalis sane quam angustos habeant. At is fumo interceptus et conclusus angit et propemodum <milestone n="10" unit="tlnum"/> ad mortem apes adigit. An acredo amaritudoque fumi in causa eεt: gaudent enim dulcibus apes neqae alio nutrimento uluntur: itaque ut contrariam et noxiam rem propter amaritudinem, fumum detestantur. Qua de causa mellarii quum <milestone n="15" unit="tlnum"/> fumum abigendis apibus faciunt, amaras herbae, ut cicutam et centanrium, incendere solent. </p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p rend="indent" xml:lang="lat">Cur apes citius pungunt qui stuprum dudum fecerunt?</p><p xml:lang="lat">An quod animal est munditiae et elegantiae perquam studiosum; praeterea olfactus sensu valet <milestone n="20" unit="tlnum"/> plurimum? Quum itaque impuri congressus propter impudicitiam et immoderatam libidinem soleant esae immundiores: et citius ab apibus deprehenduntur et odium vehementius adversus illos concipiunt. Unde apud Theocritum jocose Venus ad <pb xml:id="v.5.p.400"/> Anchisen a pastore ablegatur, uti apum aculeis propter adulterium commissum pungatur: <quote rend="blockquote"><l>Te confer ad Idam, </l><l>confer ad Anchisen, ubi quercus atque cypirus <milestone n="5" unit="tlnum"/> </l><l>crascit, apum strepit atque domus mellifiua bombis.</l></quote> Et Pindarus: <q>Parvula favorum fabricatrix, quae Rhoecum pupugisti aculeo, domans illius perfidiam.</q> </p></div></div></body></text></TEI>