Cur Zephyrus ventorum omnium celerrimus vulgo fertur, et Homerus: Nos quoque cum Zephyri curramus flatibus una? An quod aere perpurgato et minime nebuloso, fiare soleat? aeris enim densitae et impuritas ventorum cursum non mediocriter impedit. An quod sol radiis suis fiatum frigidum perstringens, quo velocius feratur, auctor est? Quicquid enim frigidi ventorum vi contrahitur, id a calore veluti hoste supcratum, longius et citius propelli credendum est. Cur apes fumum ferre nequeant? Quod meatus spiritus vitalis sane quam angustos habeant. At is fumo interceptus et conclusus angit et propemodum ad mortem apes adigit. An acredo amaritudoque fumi in causa eεt: gaudent enim dulcibus apes neqae alio nutrimento uluntur: itaque ut contrariam et noxiam rem propter amaritudinem, fumum detestantur. Qua de causa mellarii quum fumum abigendis apibus faciunt, amaras herbae, ut cicutam et centanrium, incendere solent. Cur apes citius pungunt qui stuprum dudum fecerunt? An quod animal est munditiae et elegantiae perquam studiosum; praeterea olfactus sensu valet plurimum? Quum itaque impuri congressus propter impudicitiam et immoderatam libidinem soleant esae immundiores: et citius ab apibus deprehenduntur et odium vehementius adversus illos concipiunt. Unde apud Theocritum jocose Venus ad Anchisen a pastore ablegatur, uti apum aculeis propter adulterium commissum pungatur: Te confer ad Idam, confer ad Anchisen, ubi quercus atque cypirus crascit, apum strepit atque domus mellifiua bombis. Et Pindarus: Parvula favorum fabricatrix, quae Rhoecum pupugisti aculeo, domans illius perfidiam.