<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="grc"><body><div n="urn:cts:greekLit:tlg0007.tlg125.perseus-grc2" type="edition" xml:lang="grc"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p rend="indent" xml:lang="lat"><milestone n="15" unit="tlnum"/> Cur inter omnes arbores sola palma contra impositum onus adsurgit?</p><p xml:lang="lat">Utrum quod ignea et spirabilis facultas, qua maxime pollet, quum tentatur <pb xml:id="v.5.p.398"/> et irritatur, sese exercens magis et magis erigit? An quoniam pondus ramos subito urgens, aerem omnem qui in hi est, oppressum cedere retro cogat, qni deinde resumptis paullo viribus, adversum <milestone n="5" unit="tlnum"/> onus aerius rursus instat: An molles et tenerae virgae impetum non sustinentes, quum onus quiescit, paullatim se erigunt, et speciem, quaei contra illud adsurgant, praebent?</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p rend="indent" xml:lang="lat">Quare aqua de puteis hausta minus alit quam quae de fonte aut caelo manat?</p><milestone n="10" unit="tlnum"/><p xml:lang="lat">An quia frigidior magis sit et parum quoque aeris habeat: An quod salis multum immixta sibi de terra habeat; sal autem maciem, si quid aliud, facit: An quod pigra nec cursu exercita, qualitatem aliquam malam <milestone n="15" unit="tlnum"/> adquirat, quae stirpibus et animantibus contraria, in causa est quod nec bene concoquatur nec nutrire quicquam possit: Hinc et stagnantes aquae minus probae cenaentur, quod injuriae quae vel ab aeris mala qualitate vel a terra accipiunt, <milestone n="20" unit="tlnum"/> digerere nequeant. </p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p rend="indent" xml:lang="lat">Cur Zephyrus ventorum omnium celerrimus vulgo fertur, et Homerus: <quote rend="blockquote" xml:lang="lat">Nos quoque cum Zephyri curramus flatibus una?</quote> </p><p xml:lang="lat">An quod aere perpurgato et minime nebuloso, <pb xml:id="v.5.p.399"/> fiare soleat? aeris enim densitae et impuritas ventorum cursum non mediocriter impedit. An quod sol radiis suis fiatum frigidum perstringens, quo velocius feratur, auctor est? Quicquid enim frigidi <milestone n="5" unit="tlnum"/> ventorum vi contrahitur, id a calore veluti hoste supcratum, longius et citius propelli credendum est.</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p rend="indent" xml:lang="lat">Cur apes fumum ferre nequeant?</p><p xml:lang="lat">Quod meatus spiritus vitalis sane quam angustos habeant. At is fumo interceptus et conclusus angit et propemodum <milestone n="10" unit="tlnum"/> ad mortem apes adigit. An acredo amaritudoque fumi in causa eεt: gaudent enim dulcibus apes neqae alio nutrimento uluntur: itaque ut contrariam et noxiam rem propter amaritudinem, fumum detestantur. Qua de causa mellarii quum <milestone n="15" unit="tlnum"/> fumum abigendis apibus faciunt, amaras herbae, ut cicutam et centanrium, incendere solent. </p></div></div></body></text></TEI>