Nam propter soli bonitatem et opes nonnullis admodum auctae seditiones inferebant quibus perdebantur, et simul alienigenarum insidiis magis appetebantur ; verum Atticam quidem, quia ut plurimum propter agri tenuitatem seditionum immunis erat, iidem semper homines incolebant. Atque eorum quae dixi, non minimum indicium hoc est quod ob migrationes ceterae paries non pariter creverunt; nam ex reliqua Graecia qui aut bello aut seditione excidebant, potentissimi quique ad Athenienses tanquam in tutum se recipiebant, et civium jus adepti statim ab antiquissimis usque temporibus majorem etiam civitatem hominum frequentia fecerunt, quo factum est, ut etiam in Ioniam postea, quod Attica multitudini non sufficeret, colonias emitterent.