<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:stoa0146d.stoa001.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="33"><p>(XXIX). MANES DIXIT: An non idem est, quod Iesus ad
discipulos aiebat incredulos eos esse demonstrans: Vos ex patre diabolo
<lb n="20"/> estis et desideria patris vestri facere vultis? Hoc utique dicit, quia quauta
voluerit malignus princeps huius mundi et quanta desideraverit, per
Moysen scripserit et dederit hominibus facienda. Ille enim homicida est <lb n="2"/>
ab initio et in veritate non stetit, quoniam veritas in eo non est; cum loquitur
mendacium, de suis propriis loquilur, quoniam mendax est sicut et
<lb n="25"/> pater eius. ARCHELAUS DIXIT: Sufficientia tibi haec sunt, an habes et <lb n="3"/>
alia quae dicas? MANES DIXIT: Habeo quidem multa et horum maiora;
sed his contentus ero. ARCHELAUS DIXIT: Exemplum scilicet accipiamus <lb n="4"/>
ex bis eorum quae habere te dicis, ut cum haec recte posita fuerint
inventa, etiam reliqua cum bis adnumerentur; sin minus, ero ego obnoxius
<lb n="30"/> sententiae iudicum, id est victi ignominiam feram. Ais ergo <lb n="5"/>
ministerium mortis esse legem, et principem huius mundi mortem
regnare ab Adam usque ad Moysen, scriptum est enim: Regnavit mors
<note type="footnote">10 Wie es scheint denkt Archelaus an Röm. 3, 28ff — 15 II Kor. 3, 7 —
Gal. 3, 13 — 16 I Kor. 15, 56 — 19 Joh. 8, 44 — 22 Joh. 8, 44 — 82 Röm. 5, 14</note>
<note type="footnote">CM</note>
<note type="footnote">2 semet] emet C | 5 modum] Zacagni, mundum CM | 7 mosen wie immer
beim Accusatiu C | 11 habraam C | 12 hii CM | 19 aiebat] agebat C | vos]
uox C | 20 e mit cinem Strich darüber gleich in estis corr. C1 | 22 et dederit
&lt; Μ | 28 ueritatem C | non (nach eo)] übergesch. M2 | nach cum + non
(später ausradiert) C | 26 eufficientia] Routh, sufficit CM vielleicht sufficiunt tibi
haec an usw. | 28 cum &lt; C | 31 nach mundi + per M | 32/47, 1 regnavit . .
moysen &lt; C</note>

<pb n="47"/>
ab Adam uaque ad Moysen in eos qui non peccaverunt. MANES DIXIT: 
Ergo mors regnavit aine dubio, quia dualitas est, nec aliter, nisi esset
ingenita. ARCHELAUS DIXIT: Et quomodo ingeoita mors certo ei tempore <lb n="6"/>
regni sumpsit ezordium? ab Adam enim, inquit, et non dixit ante
<lb n="5"/> Adam. MAMES DIXIT: Quomodo vero et iustoram et peccatorum obtinuerit
regnam dicito. ARCHELAUS DIXIT: Cum prius confessus fueris quia
ex tempore et non ex aeternitate regnavit, tum dicam. Manss dixit:
Scriptum est hoc, quia ab Adam usquc ad Moysen regnavit. ARCHELAUS <lb n="7"/>
DIXIT: Ergo et finem habet quod coepit ex tempore et verum est illud
<lb n="10"/> quod dictum est, quia absorta est mors in victoria. Etiam ingenita non
erit quae et initium habere monstratur et finem. MAMES DIXIT: Deus
ergo eam fecit. AREChELAUS DIXIT: Nequaquam, absit; deus enim mortem <lb n="8"/>
non fecit, nec laetalur in perditione vivorum. MAMES DIXIT: Deus eam
non fecit, facta tamen est, ut ais; a quo acceperit inperium vel a quo
<lb n="15"/> creata sit dicito. ARCHELAUS DIXIT: Si hoc plenissime ostendero, quod <lb n="9"/>
substontiam ingenitae naturae mors habere non possit, nonne confiteberis
unum deum esse et hunc ingenitum? MAMES DIXIT: Loquere, subtiliter
enim vis discernere. ARCHELAUS DIXIT: Quia tu verba illa ita protulisti, <lb n="10"/>
tsmquam tibi proficerent ad ostensionem ingenitae radicis; sufficiunt
<lb n="20"/> tamen nobis ea quae supra tractata sunt, in quibus plenissime
ostendimus inpossibile esse duarum naturarum ingenitsrum existere
posse substantias.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><p>(XXX). IUDICES DIXERUNT: Dic ad ea quae nuper proposuit,
o Archelae. ARCHELAUS DIXIT: Principem mundi et malignum et
<lb n="25"/> tenebras et mortem unum eundemque esse dicit legemque ab eo datam,
propter hoc quod scriptum est, ministerium mortis, et reliqua quae obiecit
Quoniam inique, sicut superius diximus, maiorum memoriae lex <lb n="2"/>
non diligenter haerebat, scripta naturaliter in cordibus eorum, neque
apud seniores erat satis firma traditio, cum eos inimica semper memoriae
<lb n="30"/> inrepsiseet oblivio, et aliter quis eruditur a magiatro, aliter a semet
ipso, proveniebat facile legis naturaliter scriptae transgressio et ex
praevarieatione mandatorum regnum mors in hominibus obtinebat;
huiuscemodi est enim genus hominum quod virga ferrea regi indigeat <lb n="3"/>
<note type="footnote">8 Röm. 5, 14 - 10 I Kor. IG, 54 — 12 Weish. Sal. 1, 13 — 26 Gal. 3, 13.
II Kor. 3, 7</note>
<note type="footnote">CM</note>
<note type="footnote">2 esset] Routh, esaent CM | 4 sumit C | 6/7 quia ex] qui a C | 7 ex
&lt; C | tum &lt; M | 9 ex tempore] exemplo re C | 11 habere monstratur ~
Μ | 16 ingeniae C | 18 discernere] Traub, discere CM | 19 tibi] zacagni,
sibi CM | 20 ea] et a C | 22 substantias] aus substantiam corr. M2 | 24
arcbele Ras. von einem Buchst. C | 27 iniqae] iniquam C | 28 herebas cripta
C | 30 inrepsisset] ineresis set C</note>

<pb n="48"/>
a deo. Exultabat ergo mors et cum omni potestate regnabat usque ad
Moysen, etiam id eos qui non peccaverant, hoc modo quo diximus;
super peccatores quidem velut proprios sibique subiectoa, sicnt fuit
Cain et Iudas; super iustos vero propter hoc, quod non consentirent ei, <lb n="4"/>
<lb n="5"/> quin potius resisterent, abscidentes a se libidinum vitia et concupiscentias,
velut ii qui fuerant ab Abel et usque ad Zaohariam; in Cain ergo
positus malignus ioteremit Abel iustum et usque ad Zachariam transferens
&lt;se&gt; semper usque ad tempus in similes illius. Cum vero adfuisset <lb n="5"/>
Moyses et legem dedisset filiis Istrahel et revocasset eis in memoriam
<lb n="10"/> omnes iustificationes legis quaecumque observare oportebat et
facere, eos vero solos qui praevaricarentur legem morti traderet, intercisa
est mors ne super omnes regnaret; regnabat enim super peccatores
solos, dicente sibi lege ne contigeris hos qui mea praecepta custodiunt.
Huius ergo verbi ministerium Moyses detulit morti, reliquos omnes <lb n="6"/>
<lb n="15"/> praevaricatores legis interitui tradens; non enim pro eo, ut omnino
mors nulla ex parte regnaret, Moyses advenit, cum utique plurirai etiam
post Moysen sub mortis dicione tenerentur. Ex hoc ministerium mortis <lb n="7"/>
appellatum est, quoniam soli transgressores legis puniebantur, non etiam
conservatores, sicnt Abel faciens ea quae legis sunt et custodiens, quem
<lb n="20"/> Cain, vas maligni effectus, interemit Verum etiam post baec voluit <lb n="8"/>
mors pactum quod fuerat per Moysen positum rescindere, et regnare
denuo super iustos; et inruit quidem in prophetas, interficiens et lapidans
eos qui missi erant a deo usque ad Zachariam. Dominus autem meus <lb n="9"/>
Iesns, iustitiam Moysi legis eustodiens, indignatus adversus mortem pro
<lb n="25"/> praevaricatione pacti et totius illius ministerii, advenire dignatus est in
hominis corpore, vindicaturus non semet ipsum, sed Moysen et eos qui
ex ordine post ipsum fueniut violentia mortis oppressi. Malignus vero <lb n="10"/>
ignorans huiuscemodi dispensationem ingressus est ludam ut per ipsum
interfieeret eum, sicnt antea Abel interfecerat iustum. Sed cum intrasset
<lb n="30"/> in Indam, poenitentia ductus se ipse suspendit; propter quod ait sermo
divinus: Ubi est mors vicloria tua, ubi est mors acudeus tuus? Et <lb n="11"/>
<note type="footnote">1 Röm. 5, 12—14 — 8 Matth. 23, 35 — 18 Psal. 104, 15 — 31 I Kor. 15, 55</note>
<note type="footnote">CM</note>
<note type="footnote">2 quo] quod C | 4 cayn uie immer Μ | iuda CM | 5 vitia] Zacagni,
uita CM | 6 hii CM | 7 transferens] tiansiens Routh | 8 se &lt; CM | in &lt;
M | 8 moses uie geuöhnlich C | filiis] filii C &lt; Μ am Rand M2 | 10 obseruari
zueimal geschrieben, dal ersfe Wort später getilgt Μ | 11 traderet] t a. Ras. M
| 16 interitui] interit ut C | 16 utique &lt; Μ | nach etiam + sub Μ später
getilgt | 17 moysen (n übergesch.) post M ~ M2 | 20 effectum Μ | 24 moysi]
moses C | moysi legis M ~ M2 | 25 pacti] Zaeagni, acti CM |. 27 post ipsum
ex ordine Μ corr. M2 | fuerant] n übergesch. C2 | uiolentiam mit m-Zeichen
durchstrichen C</note>

<pb n="49"/>
absorta est mors in victoria. Hao ergo ex causa minislerium mortis appellata
est lex, qnia peccantea et praevaricantes morti tradebat, serrantes autem
se defendebat a morte et constituebat in gloria, ope atque auxilio
domini nostri Iesu Christi.</p><lb n="5"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><p>(XXXI). Audi etiam et de eo quod dictum est: Qui redemit
nos de maledicto legis Christus. Hoc in loco pervideo magnificum dei
famulum Moysen imaginariam legem his qui recte velint videre tradidisse
et legem veram. Sicut enim dens, cum fecisset mundum et omnia <lb n="2"/>
quae in eo sunt in sex diebus, requievit in die septima ab omnibus
<lb n="10"/> operibus suis — non dico quia requieverit fatigatus, sed quoniam ad perfectum
adduxerat omnem quam facere disposuerat creaturam — denique
ait: Pater meus usque modo operatur et ego operor. Numquidnam caelum
facit aut solem aut hominem aut animalia aut virgulta aut tale aliquid?
Sed bis quidem visibilibus perfectis, a tali opere conquievit; invisibilia <lb n="3"/>
<lb n="15"/> autem et intrinsecus usque modo operans salvat. Ita ergo etiam unumquemque
nostrum, sieut ipse deus est, indesinenter huic operi legislator
vult esse devinctum et a saecularibus iubet protinus conquiescere et
omnino nullum opus gerere mundannm, et hoc appellatur sabbatum. Addidit
etiam hoc in lege, nihil absurdum fieri debere, sed observare nos
<lb n="20"/> et dirigere vitam nostram ex aequo et insto. Et inminebat haec lex, <lb n="4"/>
acerrime maledictum inferens bis qui eam fuissent transgressi; sed quoniam
homines erant et illi et, sicut etiam nobis frequenter sccidit, controversiae
oriebantnr et inrogabantur iniuriae et lex statim districtissimam
ultionem peccati retorquebat, ita ut si qui pauperum voluisset in sabbato
<lb n="25"/> fascem ligni colligere, sub maledicto legis effectua morti continuo
anbiceretur. Artabantur ergo cohercitione legis homines qui cum Aegyptiis <lb n="5"/>
fuerant educati nec poterat poenas legis et maledicta tolerare. Rursum
autem ille, qui semper salvator est, lesus dominus noster adveniens
liberavit eos ex huiuscemodi cruciatibus legis atque maledictis, donans
<lb n="30"/> eis iniurias. Nec sicut Moyses severitate usus est legis nulli indulgendo <lb n="6"/>
iniuriam, sed hic dixit, si quis passas fuerit a proximo suo iniuriam, in-
<note type="footnote">1 I Kor. 15, 54 — 5 Gal. 3, 13 — 12 Joh. 5, 17 – 26 Num. 15, 32—36	
31/50, 1 Matth. 18, 22</note>
<note type="footnote">CM</note>
<note type="footnote">1 haee C | 2 lex] a. Ras. M | et &lt; C | 4 ihu] aus Corr. M | christi
&lt; Μ | 6 dictum] zueimal geschrieben Μ | 10 requieverit] requiare qnieuerit C
| 14 inuiaibili CM | 15 et intrinsecus] Zacagni, et triusecus C extrinsecus M |
17 et (nach derinctum)] est C | protinus] protenus C prorsus M | 18 appellatur]
aus appellatue corr. C1 | 24 peccati] fecerat CM | 25 fascem] facere M |
ligni] dafür eine Lücke von etua sechs Buchst. M | 86 qui cum] quicumque M |
29 ex] et C</note>

<pb n="50"/>
dulgeat non semel tantum, sed et nec secundo nec tertio nec solum septies,
sed sepluagiea septies; quod si post haec in iniuriam permanserit inrogando,
tunc demnm legi eum debere subcumbere Moysi nec ultra
veniam dari ei qui in iniuriis perseverat, cum eibi septuagies septies
<lb n="5"/> fuerit iudultum. Non solum autem huic, sed etiam si quis filio hominis <lb n="7"/>
intulisset iniuriam, veniam dedit. Si vero spiritui sancto, duobua eum
subdidit maledictis, id est Moysi legis et suae; Moysi quidem in piaesenti,
suae vero in iudicii tempore, ait enim ita: Neque in loc saeculo
neque in futuro remittetur et. Moysi ergo lex est quae in piaesenti saeculo
<lb n="10"/> nulli veniam tribuit, Christi vero est quae vindicat in futuro. Ex hoc <lb n="8"/>
intuere quemadmodum confirmat legem, non eolum non solvens eam, sed
inplens. Redimet ergo eos ab eo quod in praesenti positam erat maledicto
legis, ex quo maledictum legis appellatum est Haec omni huius sermoni
est ratio. Cur autem virtus peccati dicta sit lex, pro viribus nostris
<lb n="15"/> breviter exponimus. Scriptum est enim: Quia iusto lex non est posita,
sed iniualis et non subditis, inpiis et scelestis. Non ergo erat tunc lex <lb n="9"/>
litterae posita delinquentibus ante Moysen, unde et Pharao ignorans
virtutem peccati deliuquebat adfligens iniustis oneribus filios Istrahel, divinitate
neglecta; non solum ipse, sed et omnes qui cum eo erant. Verum
<lb n="20"/> ne utar longiori circuitu, brevius dicam. Erant quidam Aegyptiorum <lb n="10"/>
admixti cum populo Moysi, cum ab eo regeretur populus in deserto; et
cum Moyses positus esset in monte pro eo ut acciperet legem, inpatiens
populus, non ille qui vere erat Istrahelita, sed qui ex Aegyptiis fuerat admixtas,
vitulnm sibi constituit deum secundum pristinum morem, quo
<lb n="25"/> coluerat simulacra, in quo nec scelerum poenas aliquando rependeret;
et ideo virtutem peccati sui penitus igoorabant; quae cum regressus <lb n="11"/>
agnovisset Moyses, praecepit eos gladio trucidant, ex quo initium factum
est sentire eos virtutem peccati per legem Moysi et propterea virlus
peccati appelata est lex.</p><lb n="30"/></div></div></body></text></TEI>